Rozmiar: 15909 bajtów

- 43 -

1351. o. T.

Nicolaus dei gracia Oppauie et Rathworie dux, Omnibus imperpetuum. Licet plenitudo adjeccione non egeat, nec firmitatem exigat quod est firmum, confirmatur tamen interdum quod robur optinet, ut confirmantis sincera benignitas clareat vel ut suffragium cautele habundancioris accedat. Sane nos presentibus profitemur universis, quod vendicioni per Benkonem, Turczonem et Kobern fratres de bonis et villa dicta Bencowicz, quam dudum in terra nostra Rath. hereditarie possiderunt facte, nostrum benignum prebentes assensum, Volumus per Sororem nostram karissimam, domicellam Euffemiam, pie recordacionis Incliti ducis Lesconis domini Rath. Sororij nostri karissimi germanam in claustro sororum in Rath. civitate degentem. et totum ipsius monasterij conventum, quemadmodum rite et racionabiliter vero empcionis tytulo dicte Sorores predictam villam Bencowicz compararunt imperpetuum possidere, Cum omnibus Juribus et pertinencijs, honore et dominio, Jurepatronatus, Judicio, agris cultis et incultis, pascuis, pratis, rubetis, silvis, aquis aquarumve decursibus, censibus, redditibus, molendinis, venacionibus, aucupacionibus, piscacionibus, hominibus et generaliter cum universis attinencijs et appendijs suis, quibus antedicti actenus tenuerunt et possederunt, Coram nobis sepedicti Benke, Turcz et Kobern fratres cum ipsorum heredibus renuncciantes omni accioni inpeticioni nullis umquam temporibus pro dictis bonis dictis Sororibus claustri Rath. faciendis. Nam si inposterum alique questiones seu inpeticiones per dictos fratres prius nominatos heredes et successores eorum antedictis Sororibus et conventui sororum in claustro Rath. moveri contigeret vel umquam moveretur, extunc inmediate ipsi fratres prius dicti, ille vel illi, heredes vel amici ipsorum, quicumque fuerint successores moti et excitati ad inpeticionem, ducentas Marcas polonicalis numeri et pagamenti statim dictis Sororibus pro mota questione et inpeticione deponere in paratis denarijs debent et tenentur, refutata inpeticione qualibet in hac parte. Adiungentes, adunantes et incorporantes provida nostra bona voluntate et speciali gracia predictam villam Bencowicz cum eius pertinencijs universis, quocumque nomine censeantur aut in quibuscumque rebus consistant, dicto monasterio et claustro conventus Sororum O. S. Dominici fratrum Predicatorum in civitate Rath. et ipsis sororibus inibi degentibus in eternum, ratum gratum et firmum habentes quidquid circa premissam vendicionem et empcionern factum est et fuit dispositum et eciam ordinatum, coram nobis et pluribus viris fidedignis, que omnia et singula auctoritate ducali et ex certa nostra sciencia approbantes presentibus confirmamus. Harum nostrarum quibus Sigilla nostra sunt appensa testimonio litterarum. Actum et datum Rathewor, A. d. Millesimo Trecentesimo quinquagesimo primo, In presencia fidelium nostrorum Michahelis Curie nostre Rath. iudicis, Slabathe, Milote de Turgau, Czepani Raczicz, Wernconis de Rogau, Thome de Bresa, Peczonis Czülcz civis Rath et Franczisci Prothonotarij nostri Plebani in Grecz in testimonium omnium premissorum.

Anhangend das Reitersiegel mit Rucksiegel an gelber Seide.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów